# Divinarum Institutionum 6.20.18-28

Lactantius, Divinarum Institutionum, 6.20.18 to 6.20.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.18

ergo ne lliut quidem concedi aliquis enstimet, ut recens natos liceat oblidere, quae uel maxima. est inpietas: ad uitam enim deus inspirat animas, non ad mortem. uerum homines, ne quod sit facinus quo manus suas non polluant, rudibus adhuc et simplicibus animis abnegant lucem non a se datam. expectet uero aliquis ut alieno sanguini parcant qui non parcunt suo? sed hi sine ulla controuersia scelerati et iniusti: quid illi quos falsa pietas cogit exponere? num possunt innocentes existimari qui uiscera sua in praedam canibus obiciunt et quantum in ipsis est crudelius necant quam si strangulassent? quis dubitet quin impius sit qui alienae misericordiae locum tribuit? qui, etiamsi contingat ei quod uoluit, ut alatur, addixit certe sanguinem suum uel ad seruitutem uel ad lupanar. quae autem possint uel soleant accidere in utroque sexu per errorem, quis non intellegit, quis ignorat? quod uel unius Oedipodis declarat exemplum duplici scelere confusum. tam igitur nefarium est exponere quam necare. at enim parricidae facultatum angustias conqueruntur nec se pluribus liberis educandis sufficere posse praetendunt: quasi uero aut facultates in potestate sint possiden-. tium aut non cottidie deus et ex diuitibus pauperes et ex pauperibus diuites faciat. quare si quis liberos ob pauperiem non poterit educare, satius est ut se ab uxoris congressione contineat quam sceleratis manibus dei opera corrumpat. ergo si homicidium facere nullo modo licet, nec interesse omnino conceditur, ne conscientiam perfundat ullus cruor, siquidem populo sanguis ille praestatur. m scaems quoque nescio an sit corruptela uitiosior. nam et comicae fabulae de stupris uirginum loquuntur aut amoribus meretricum, et quo magis sunt eloquentes qui flagitia illa finxerunt, eo magis sententiarum elegantia persuadent et facilius inhaerent audientium memoriae uersus numerosi et ornati. item tragicae historiae subiciunt oculis parricidia et incesta regum malorum et coturnata scelera demonstrant.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
