Latin
6.23.29 to 6.23.36
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.23.29-36
Unproofread scanNot analysed yet
seruanda igitur fides ab utroque alteri est, immo exemplo continentiae docenda uxor ut se caste gerat. iniquum est enim ut id exigas quod praestare ipse non possis. quae iniquitas effecit profecto ut essent adulteria, feminis aegre ferentibus praestare se fidem non exhibentibus mutuam caritatem. denique nulla est tam perditi pudoris adultera quae non hanc causam uitiis suis praetendat, iniuriam se peccando non facere, sed referre. quod optime Quintilianus expressit. homo inquit neque alieni matrimonii abstinens neque sui custos —quae inter se natura conexa sunt. nam neque maritus circa corrumpendas aliorum coniuges occupatus potest uacare domesticae sanctitati et uxor cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitata aut imitari se putat aut uindicare. cauendum igitur, ne occasionem uitiis nostra intemperantia demus, sed adsuescant inuicem mores duorum et iugum paribus animis ferant: nos ipsos in altero cogitemus. nam fere in hoc iustitiae summa consistit, ut non facias alteri quidquid ipse ab altero pati nolis. haec sunt quae ad continentiam praecipiuntur a deo. sed tamen ne quis diuina praecepta circumscribere se putet posse, adduntur illa, ut omnis calumnia et occasio fraudis remoueatur, adulterum esse qui a marito dimissam duxerit et eum qui praeter crimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat: dissociari enim corpus et distrahi deus noluit; praeterea non tantum adulterium esse uitandum, uerum etiam cogitationem, ne quis aspiciat alienam et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si uel imaginem uoluptatis sibi ipsa depinxerit. mens est enim profecto quae peccat, quae immoderatae libidinis fructum cogitatione conplectitur, in hac crimen est, in hac omne delictum. nam etsi corpus nulla sit labe maculatum, non constat tamen pudicitiae ratio, si animus incestus est, nec inlibata castitas uideri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinauit.