# Divinarum Institutionum 6.23.37-40

Lactantius, Divinarum Institutionum, 6.23.37 to 6.23.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.37

nec uero aliquis existimet difficile esse frenos inponere uoluptati eamque uagam et errantem castitatis pudicitiaeque limitibus includere, cum propositum sit hominibus eam uincere ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint multique sint qui hoc caelesti genere uitae felicissime perfruantur. quod quidem deus non ita fieri praecipit tamquam adstringat, quia generari homines oportet, sed tamquam sinat. scit enim quantam his adfectibus inposuerit necessitatem. si quis hoc inquit facere potuerit, habebit eximiam inconparabilemque mercedem. quod continentiae genus quasi fastigium est omnium consummatioque uirtutum. ad quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc seruum dominus, hunc discipulum magister adgnoscet: hic terram triumphabit, hic erit consimilis deo, qui uirtutem dei cepit. haec quidem difficilia uidentur, sed de eo loquimur cui calcatis omnibus terrenis iter in caelum paratur. nam quia uirtus in dei agnitione consistit, omnia grauia sunt, dum ignores, ubi cognoris, facilia: per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
