Latin
6.24.10 to 6.24.17
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.24.10-17
Unproofread scanNot analysed yet
sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, hoc opus, hic labor est. degustatis enim male iucundis uoluptatibus uix diuelli ab iis possunt: facilius recta sequerentur, si earum suauitates non attigissent. sed eripiant se malae seruituti: condonabitur iis error omnis, si errorem suum uita meliore correxerint. nec lucrari se quisquam putet, si delicti conscium non habebit: scit ille omnia in cuius conspectu uiuimus, nec si uniuersos homines celare possumus, deum possumus, cui nihil absconditum, nihil potest esse secretum. Exhortationes suas Seneca mirabili sententia terminauit. magnum inquit nescio quid maiusque quam cogitari potest numen est, cui uiuendo operam damus. huic nos adprobemus. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo. quid uerius dici potuit ab eo qui deum nosset quam dictum est ab homine uerae religionis ignaro? nam et maiestatem dei expressit maiorem esse dicendo quam ut eam cogitatio mentis humanae capere posset, et ipsum ueritatis attigit fontem sentiendo uitam hominum superuacuam non esse, ut Epicurei uolunt, sed deo ab iis operam uiuendo dari, siquidem iuste ac pie uixerint. potuit esse uerus dei cultor, si quis illi monstrasset, et contempsisset profecto Zenonem et magistrum suum Sotionem, si uerae sapientiae ducem nactus esset. huic nos inquit adprobemus: caelestis prorsus oratio, nisi antecederet ignorantiae confessio. nihil prodest inclusam esse conscientiam, patemus deo: nullus ergo mendacio, nullus dissimulationi locus est, quia parietibus oculi hominum submoventur, dei autem diuinitas nec uisceribus submoueri potest, quominus totum hominem perspiciat et norit. idem m eiusdem operis primo quid agis? inquit quid machinaris? quid abscondis? custos te tuus sequitur. alium tibi peregrinatio subduxit, alium mors, alium ualitudo: haeret hic quo carere numquam potes. quid locum abditum legis et arbitros remoues? puta tibi contigisse ut oculos omnium effugias, demens: quid tibi prodest non habere conscium habenti conscientiam?