Latin
6.24.27 to 6.24.28
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.24.27-28
Unproofread scanNot analysed yet
quae omnia qui exhibet, totiens sacrificat, quotiens bonum aliquid ac pium fecerit. deus enim non desiderat uictimam. neque muti animalis neque mortis ac sanguinis, sed hominis et uitae. ad quod sacrificium neque uerbenis opus est neque februis neque cespitibus, quae sunt utique uanissima, sed iis quae de intimo pectore proferuntur.