Latin
6.24.30 to 6.24.31
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.24.30-31
Unproofread scanNot analysed yet
cuius legis pauca equidem capita posui, quod sum pollicitus ea me tantummodo esse dicturum quae summum fastigium uirtuti et iustitiae imponerent. si quis uolet cetera omnia comprehendere, ex fonte ipso petat unde ad nos riuus iste manauit.