Latin
6.25.9 to 6.25.10
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.25.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
omnes autem non nisi ad iustitiam nasci cum philosophi ueteres tum etiam Cicero suspicatur. disserens enim de legibus sed omnium inquit quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. id ergo solum deo exhibere atque offerre debemus ad quod capiendum nos ipse generauit. hoc autem duplex sacrificii genus quam sit uerissimum, Trismegistus Hermes idoneus testis est, qui nobiscum, id est cum prophetis quos sequimur, tam re quam uerbis congruit. de iustitia sic locutus est: hoc uerbum, o fili, adora et cole. cultus autem dei unus est malum non esse.