Latin
6.4.4 to 6.4.11
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.4.4-11
Unproofread scanNot analysed yet
cum uentum fuerit ad extremum, unde iam regredi non licet, cum omni sua pulchritudine tam subito praeciditur, ut non ante quis fraudem prospicere possit quam praecipitatus in altitudinem profundam cadat. quisquis enim praesentium bonorum specie captus et in his consequendis ac fruendis occupatus non praeuiderit ea quae post mortem secutura sunt seque a deo auerterit, is uero ad inferos deiectus in aeternam damnabitur poenam. uia uero uia caelestis difficilis et cliuosa proposita est uel spinis horrentibus aspera uel saxis extantibus impedita, ut cum summo labore ac pedum tritu cumque magna cadendi sollicitudine sit cuique gradiendum. in hac posuit iustitiam temperantiam patientiam fidem castitatem abstinentiam concordiam scientiam ueritatem sapientiam ceterasque uirtutes, sed simul cum his paupertatem ignominiam laborem dolorem amaritudines omnes. quisquis enim spem suam porrexerit longius et meliora maluerit, carebit his terrae bonis, ut expeditus ac leuis difficultatem uiae superet. nec enim potest qui se adparatu regio circumdederit aut diuitiis onerauerit, angustias illas uel ingredi uel tenere. unde intellegitur idcirco malis et iniustis facilius prouenire quae cupiant, quia prona et decliuis est eorum uia, bonis autem quae optent difficile procedere, quia difficili et arduo itinere gradiuntur. iustus ergo quoniam durum asperumque iter ingressus est, contemptui derisui odio sit necesse est. omnes enim quos cupiditas aut uoluptas praecipites trahit, inuident ei qui uirtutem capere potuit et inique ferunt id habere aliquem quod ipsi non habent. erit itaque pauper humilis ignobilis subiectus iniuriae et tamen omnia quae amara sunt perferens, (s)et si patientiam iugem ad summum illum gradum finemque perduxerit, dabitur ei corona uirtutis et a deo pro laboribus quos in uita propter iustitiam pertulit inmortalitate donabitur.