Latin
6.6.1 to 6.6.8
Lactantius, Divinarum Institutionum 6.6.1-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi, quod erat primum, scientiam boni non esse uirtutem, deinde, quid sit uirtus et in quo sit: sequitur ut id quoque ipsum, quid sit bonum et malum, nescisse philosophos breuiter ostendam, quia paene declaratum est in libro tertio, cum de summo bono disputarem. qui autem quid esset summum nescierunt, et in ceteris bonis malisue, quae summa non sunt, errauerint necesse est: quae non potest uero iudicio examinare qui fontem ipsum non tenet unde illa descendunt. fons autem bonorum deus est, malorum uero ille scilicet diuini nominis semper inimicus, de quo saepe diximus: ab his duobus principiis bona malaque oriuntur. quae ueniunt a deo, hanc habent rationem, ut inmortalitatem parent, quod est summum bonum: quae autem ab illo altero, id habent officium, ut a caelestibus auocatum terrenisque demersum ad poenam interficiant sempiternam, quod est summum malum. num igitur dubium est quin illi omnes quid esset bonum et malum ignoraueriut, qui nec deum nec aduersarium dei scierunt? itaque finem bonorum ad corpus et ad hanc uitam breuem retulerunt, quam scilicet solui et occidere necesse est, non sunt progressi ulterius, sed omnia eorum praecepta et omnia quae inducunt bona, terrae inhaerent et humi iacent, quoniam simul cum corpore, quod est terra, moriuntur. pertinent enim non ad uitam homini conparandam, sed ad quaerendas uel augendas opes honores gloriam potentiam: quae sunt uniuersa mortalia, tam scilicet quam ille qui ut ea sibi contingerent laborauit. hinc est illud: uirtus, quaerendae finem rei scire modumque. praecipiunt enim quibus modis et quibus artibus res familiaris quaerenda sit, quia uident male quaeri solere. sed huiusmodi uirtus non est proposita sapienti: nec enim uirtus est opes quaerere, quarum neque inuentio neque possessio in nostra potestate est. itaque et quaesitu et obtentu faciliores sunt malis quam bonis.