Latin
7.10.7 to 7.10.10
Lactantius, Divinarum Institutionum 7.10.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
quia uitiorum commodum in praesenti est, uirtutis igitur in futuro. ita fit ut in hac uita uirtutis praemium nullum sit, quia uirtus adhuc ipsa est. nam sicut uitia cum in actu suo finiuntur, uoluptas et praemia eorum secuntur, ita uirtus cum finita est, merces eius insequitur. uirtus autem numquam nisi morte finitur, quoniam et in morte suscipienda summum eius officium est. ergo praemium uirtutis post mortem est. denique Cicero in Tusculanis quamuis dubitanter tamen sensit summum homini bonum non nisi post mortem contingere. fidenti animo, inquit si ita res feret, gradietur ad mortem, in qua aut summum bonum aut nullum malum esse cognouimus. mors igitur non *extinguit hominem, sed ad praemium uirtutis admittit. qui i autem se, ut ait idem, uitiis ac sceleribus contaminauerit uoluptatique seruierit, is uero damnatus aeternam luet poenam), quam diuinae litterae secundam mortem nominant: quae est et perpetua et grauissimis cruciatibus plena.