# Divinarum Institutionum 7.12.12-20

Lactantius, Divinarum Institutionum, 7.12.12 to 7.12.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.12.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.12.12

audit igitur ac discit omnia et sapientiam discendo et audiendo capit, et senectus non minuit sapientiam, sed auget, si tamen iuuenilis aetas uirtute decursa est, et si nimia senectus fregerit membra, non est animae uitium, si uisus euanuit, si lingua torpuit, si auditus obsurduit, sed corporis. at enim memoria deficit. quid mirum si labentis domicilii ruina premitur mens et praeterita obliuiscitur, non aliter futura diuina quam si carcerem quo cohibetur effugerit? uerum eadem inquit dolori et luctui obnoxia est et ebrietate dementit, unde fragilis ac mortalis adparet. idcirco igitur uirtus et sapientia necessaria est, ut et maeror, qui contrahitur indigna patiendo ac uidendo, fortitudine repellatur et uoluptas non modo potandi, sed etiam rerum ceterarum abstinentia superetur. nam (anima) si careat uirtute, si uoluptatibus dedita molliatur, morti fiet obnoxia, quoniam et uirtus, ut docuimus, inmortalitatis est fabricatrix et uoluptas mortis. mors autem, sicut ostendi, non funditus perimit ac delet, sed aeternis afficit cruciatibus. nam interire prorsus anima non potest, quoniam ex dei spiritu qui aeternus est originem cepit. anima inquit etiam morbum corporis sentit et obliuionem sui patitur et sicut aegrescit, ita etiam saepe sanatur. hoc est ergo cur maxime uirtus adhibenda sit, ne ullo corporis dolore frangatur et obliuionem sui non anima, sed mens patiatur. quae quoniam certa corporis regione consistit. cum eam partem uis aliqua morbi uitiauerit, mouetur loco et quasi conquassata sede sua emigrat reditura scilicet, cum medella et sanitas domicilium suum reformauerit. nam quia iuncta est anima cum corpore, si uirtute careat, contagio eius aegrescit et inbecillitas de societate fragilitatis redundat ad mentem, cum autem dissociata fuerit a corpore, uigebit ipsa per se nec ulla iam fragilitatis condicione temptabitur, quia indumentum fragile proiecit. sicut oculus inquit eunlsus ac separatus a corpore nihil potest uidere, ita et anima separata nihil sentire, quia et ipsa pars est corporis.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
