Latin
7.14.1 to 7.14.2
Lactantius, Divinarum Institutionum 7.14.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam de immortalitate animae diximus, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque prauitatis ac stultitiae suae perspiciant errores qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse factos opinantur, uel quod artes inuenerant uel quod usum I quarundam frugum docuerant uel quod utilia uitae hominum ,prodiderant uel quod inmanes bestias interemerant. quae, merita quam longe ab inmortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris et nunc docebimus, ut appareat solam esse iustitiam quae uitam homini pariat aeternam, et solum deum qui aeternae uitae praemium largiatur.