# Divinarum Institutionum 7.14.14-17

Lactantius, Divinarum Institutionum, 7.14.14 to 7.14.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.14.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.14.14

et sicut tunc mortalis atque inperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo uiueret, ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur, ut uiuificatus a deo in hoc eodem mundo per annos mille dominetur. quomodo autem consummatio futura sit et qualis exitus humanis rebus inpendeat, si quis diuinas litteras fuerit scrutatus, inueniet. sed et saecularium prophetarum congruentes cum caelestibus uoces finem rerum et occasum post breue tempus adnuntiant describentes quasi fatigati et dilabentis mundi ultimam senectutem. quae uero a prophetis et uatibus futura esse dicantur, priusquam superueniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coaceruata subnectam.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
