Latin
7.16.13 to 7.16.14
Lactantius, Divinarum Institutionum 7.16.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
his et aliis pluribus malis solitudo fiet in terra et erit deformatus orbis atque desertus: quod in carminibus Sibyllinis ita dicitur: ἔσται ϰόσμος ἄϰοσμος ἀπολλμένων άνθρώπων. ita enim conficietur humanum genus, ut uix decima pars hominum relinquatur, et unde mille processerant, uix prodient centum. de cultoribus etiam dei duae partes interibunt et tertia quae fuerit probata remanebit.