Latin
7.16.9 to 7.16.11
Lactantius, Divinarum Institutionum 7.16.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
nec tamen haec usitato modo fient, sed existent subito ignota et inuisa oculis astra. sol in perpetuum fuscabitur, ut uix inter noctem diemque discernat, luna iam non tribus deficiet horis, sed perpetuo sanguine offusa meatus extraordinarios peraget, ut non sit homini promptum aut siderum cursus aut rationem temporum agnoscere: fiet enim uel aestas in hieme uel hiemps in aestate. tunc annus breuiabitur et mensis minuetur et dies in angustum coartabitur, stellae uero creberrimae cadent, ut caelum omne caecum sine ullis luminibus appareat. montes quoque altissimi decident et planis aequabuntur, mare innauigabile constituetur. ac ne quid malis hominum terraeque desit, audietur e caelo tuba: quod hoc modo Sibylla denuntiat: σάλπιγξ οὐρανόθεν φωνὴν πολύθρηνον ἀφήσει. itaque trepidabunt omnes et ad luctuosum illum sonitum contremescent.