Latin
7.18.1 to 7.18.3
Lactantius, Divinarum Institutionum 7.18.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ita futura esse cum prophetae omnes ex dei 10 spiritu tum etiam uates ex instinctu daemonum cecinerunt. Hystaspes enim, quem superius nominaui, descripta iniquitate saeculi huius extremi pios ac fideles a nocentibus segregatos ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad caelum manus et inploraturos fidem Iouis: Iouem respecturum ad terram et auditurum uoces hominum atque inpios extincturum. quae omnia uera sunt praeter unum, quod Iouem dixit illa facturum quae deus faciet. sed et illut non sine daemonum fraude subtractum, missuiri a patre tunc filium dei, qui deletis omnibus malis pios liberet. quod Hermes tamen non dissimulauit. in eo enim libro qui λόγος τέλειος inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus subiecit haec: