Latin
7.19.1 to 7.19.4
Lactantius, Divinarum Institutionum 7.19.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Oppresso igitur orbe terrae cura ad destruendam inmensarum uirium tyrannidem humanae opes defecerint, siquidem capto mundo cum magnis latronum exercitibus incubabit, diuino auxilio tanta illa calamitas indigebit. commotus igitur deus et periculo ancipiti et miseranda conploratione iustorum mittet protinus liberatorem. tum aperietur caelum medium intempesta et tenebrosa nocte, ut in orbe toto lumen descendentis dei tamquam fulgur appareat; quod Sibylla his uersibus elocuta est: ὁππόταν ἔλθῃ, πῦρ ἔσται ψολόεν τι μέσσῃ ἐνὶ νυκτὶ μελαίνῃ. haec est nox quae a nobis propter aduentum regis ac dei nostri peruigilio celebratur: cuius noctis duplex ratio est, quod in ea et uitam tum recepit, cum passus est, et postea regnum orbis terrae recepturus est. hic est enim liberator et iudex et ultor et rex et deus, quem nos Christum uocamus, qui priusquam descendat, hoc signum dabit.