# Divinarum Institutionum 7.23

Lactantius, Divinarum Institutionum, Book 7, Chapter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.23

Non igitur renascentur, quod fieri non potest, sed resurgent et a deo corporibus induentur et prioris uitae factorumque omnium memores erunt et in bonis caelestibus conlocati ac fruentes iucunditate innumerabilium copiarum praesenti deo gratias agent, quod malum omne deleuerit, quod eos ad regnum uitamque perpetuam suscitarit. qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte quam poetae. nam Pythagoras transire animas in noua corpora disputauit, sed inepte, quod ex hominibus in pecudes et ex pecudibus in homines et se ipsum ex Euphorbo esse reparatum. meiius Chrysippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum: qui in libris quos de prouidentia scripsit cum de innouatione mundi loqueretur, haec intulit: τούτου δέ οὕτως ἔχοντος δῆλον, ὡς οὐδὲν ἀδύνατον, καὶ ἡμᾶς μετά τὸ τελευτῆσαι πάλιν περιόδῳ τινὶ χρόνου εἰς τοῦτο ἐν ᾧ νῦν ἐσμεν ἀποκαταστῆναι σχῆμα. sed nos ab humanis ad diuina redeamus. Sibylla dicit haec: δύσπιστον γὰρ ἅπαν μερόπων γένος. ἀλλ᾽ ὅταν ἠδὴ κόσμου καὶ θνητῶν ἔλθῃ κρίσις, ἣν θεὸς αὐτὸς ποιήσει κρίνων ἀσεβεῖς θ᾽ ἅμα εὐσεβέας τε, καὶ τότε δυσσεβέας μὲν ἐπὶ ζόφον ἐν πυρὶ πέμψει. ὅσσοι δ᾽ εὐσεβέουσι, πάλιν ζήσουσ᾽ ἐπὶ γαίης, πνεῦμα θεοῦ δόντος τιμὴν ἅμα καὶ βίον αὐτοῖς. quodsi non modo prophetae, sed etiam uates et poetae et philosophi anastasim mortuorum futuram esse consentiunt, nemo quaerat a nobis quemadmodum fieri possit. nec enim diuinorum operum reddi potest ratio: sed si a principio deus hominem nescio quo inenarrabili modo instituit, credamus ab eodem restitui ueterem posse qui nouum fecit.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
