# Divinarum Institutionum 7.24.1-6

Lactantius, Divinarum Institutionum, 7.24.1 to 7.24.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.24.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.24.1

Nunc reliqua subnectam. ueniet igitur summi et maximi dei filius, ut uiuos ac mortuos iudicet, Sibylla testante atque dicente: , πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἔσται, αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅταν ἐλθῃ βήματι κρῖναι ζώντων καὶ νεκύων ψυχὰς καὶ κόσμον ἅπαντα. uerum ille cum deleuerit iniustitiam iudiciumque maximum fecerit ac iustos qui a principio fuerunt ad uitam instaurauerit. mille annos inter homines uersabitur eosque iustissimo imperio reget. quod alia Sibylla uaticinans furensque proclamat: κλῦτε δέ μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει. tum qui erunt in corporibus uiui, non morientur, sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt et erit suboles eorum sancta et deo cara: qui autem ab inferis suscitabuntur, hi praeerunt uiuentibus uelut iudices. gentes uero non extinguentur omnino, sed quaedam relinquentur in uictoriam dei, ut triumphentur a iustis ac subiugentur perpetuae seruituti. sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis uincietur et erit in custodia mille annis caelestis imperii, quo iustitia in orbe regnabit. ne quod malum aduersus populum dei moliatur. post cuius aduentum congregabuntur iusti ex omni terra peractoque iudicio ciuitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor deus cum iustis dominantibus commoretur. quam ciuitatem Sibylla designat, cum dicit: καὶ πόλιν, ἥν ἐπόθησε θεὸς, ταύτην ἐποίησεν λαμπροτέραν ἄστρων ἠδ' ἡλίου ἠδὲ σελήνης.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
