# Divinarum Institutionum 7.24.8-10

Lactantius, Divinarum Institutionum, 7.24.8 to 7.24.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.24.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/7.24.8

non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aues praeda, sed quieta et placida erunt omnia. leones et uituli ad praesepe simul stabunt, lupus ouem non rapiet, canis non uenabitur, accipitres et aquilae non nocebunt, infans cum serpentibus ludet. denique tum fient illa quae poetae aureis temporibus facta esse iam Saturno regnante dixerunt. quorum error hinc ortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant quasi iam peracta. uisiones enim diuino spiritu offerebantur oculis eorum et uidebant illa in conspectu suo quasi fieri ac terminari. quae uaticinia eorum cum paulatim fama uulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, conpleta esse iam ueteribus saeculis illa omnia putauerunt, quae utique fieri conplerique non poterant homine regnante.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
