Latin
Book 7, Chapter 25
Lactantius, Divinarum Institutionum 7.25.1
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et uerba ponere opus esse non duxi, quoniam esset infinitum nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet tam multis uno spiritu similia dicentibus simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem, praeterea ut ea ipsa quae dicerem non nostris, . sed alienis potissimum litteris confirmarem doceremque non 'modo aput nos, uerum etiam aput eos ipsos qui nos insectantur, ueritatem consignatam teneri, quam recusent adgnoscere.