Latin
Book 7, Chapter 3
Lactantius, Divinarum Institutionum 7.3.13
Unproofread scanNot analysed yet
at idem Stoici 'hominum' inquiunt 'causa mundus effectus est'. audio. sed Epicurus ignorat ipsos homines quare aut quis effecerit. nam Lucretius cum mundum diceret non esse a diis constitutum, sic ait: dicere porro hominum causa uoluisse parare praeclaram mundi naturam deinde intulit desipere est. quid enim inmortalibus atque beatis gratia nostra queat largirier emolumenti, ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?