# Epitome Divinarum Institutionum 12

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/12

Vides ergo non omnia poetas confinxisse, set quaedam praefigurasse, ut cum uera dicerent, aliquid tamen numinis adderent iis quos deos esse dicebant, sicut etiam de regnis. cum enim dicunt Iouem caeli regnum sorte tenuisse, aut Olympum montem significant, in quo Saturnum et Iouem postmodum habitasse ueteres historiae produnt, aut partem Orientis, quae sit quasi superior, quod inde lux nascitur, Occidentis autem uelut inferior, et ideo Plutonem inferos esse sortitum; mare uero cessisse Neptuno, quod oram maritimam cum omnibus insulis optinuerit. multa sic poetae colorant. quod qui nesciunt, tamquam mendaces eos arguunt, uerbo dumtaxat: nam re quidem credunt, quoniam deorum simulacra sic fingunt, ut cum mares ac feminas faciant et alios coniuges, alios parentes, alios liberos fateantur, poetis utique adsentiant: haec enim sine coitu et generatione esse non possunt.

---

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml.
