Latin
16.3 to 16.4
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 16.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
quam multa sunt alia portenta atque ludibria! de quibus piget dicere. Terminum tamen non libet praeterire, quia ne Ioui quidem Capitolino cessisse traditur, cum lapis esset informis. hunc finium putant habere custodiam eique publice supplicatur, ut Capitoli immobile saxum Romani imperii fines et conseruet (et) proroget.