# Epitome Divinarum Institutionum 22.3-11

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, 22.3 to 22.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/22.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/22.3

tum serpens, qui erat unus ex dei ministris, inuidens homini, quod esset immortalis effectus, inlexit eum dolo ut mandatum dei legemque transcenderet. et hoc modo scientiam quidem boni ac mali accepit, sed uitam quam perpetuam deus tribuerat amisit. eiecit ergo peccatorem de sancto loco et in hunc orbem relegauit, ut uictum quaereret per laborem, ut difficultates et aerumnas pro merito sustineret, ipsumque Paradisum uallo igneo circumfudit, ne quis hominum ad diem usque iudicii ad locum illum perpetuae beatitudinis conaretur inrepere. turn secuta est hominem mors ex dei sententia et tamen uita eius, licet temporalis esse coepisset, in mille annis terminum sumpsit et id fuit humanae uitae spatium usque ad cataclysmi tempus. nam post diluuium paulatim uita hominum breuiata et ad annos centum uiginti redacta est. serpens uero ille, qui de factis diabolus id est criminator siue delator nomen accepit, non destitit semen hominis, quem a principio deceperat, persequi. denique eum qui primus in hoc orbe generatus est, inspirato liuore in caedem fratris armauit, ut de duobus primogenitis hominibus alterum extingueret, alterum faceret parricidam. nec quieuit deinceps quominus per singulas generationes pectoribus hominum malitiae uirus infunderet, corrumperet deprauaret, tantis denique sceleribus obrueret, ut iustitiae iam rarum esset exemplum, sed uiuerent homines ritu beluarum. quod deus cum uideret, angelos suos misit, ut uitam hominum excolerent eosque ab omni malo tuerentur. his mandatum dedit ut se terrenis abstinerent, ne qua labe maculati honore angelico multarentur. sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, inlexit ad uoluptates, ut se cum mulieribus inquinarent. tum damnati sententia dei et ob peccata proiecti et nomen angelorum et substantiam perdiderunt. ita diaboli satellites facti, ut habeant solacium perditionis suae, ad perdendos homines conuerterunt, quos ut tuerentur aduenerant.

---

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml.
