Latin
24.9 to 24.11
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 24.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
proinde' inquit 'homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut ueritas sit et non sit mendacium? namque itidem sunt bona et mala, felicitas et inportunitas, uoluptas et dolor. alterum enim ex altero, sicut Plato ait, uerticibus inter se contrariis deligatum: si tuleris unum, abs- tuleris utrumque.' uides ergo, id quod saepe dixi, bonum et malum ita sibi esse conexa, ut alterum sine altero constare non possit. summa igitur prudentia deus materiam uirtutis in malis posuit: quae idcirco fecit, ut uobis constitueret agonem, in quo uictores inmortalitatis praemio coronaret.