Latin
40.6 to 40.7
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 40.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
harum igitur litterarum immemores quas legebant incitauerunt populum tamquam aduersus impium, ut eum conprehensum ad iudicium ducerent mortemque eius impiis uocibus flagitarent. intentabant autem pro crimine id ipsum, quod se dei filium diceret et quod legem solueret curando homines in sabbato, quam ille se non soluere, sed implere dicebat.