Latin
40.9 to 40.10
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 40.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
tunc carnifices sortiti de tunica eius et pallio suspenderunt patibulo atque adfixerunt, cum postridie pascha id est festum diem suum celebraturi essent. quod facinus prodigia secuta sunt, ut intellegerent nefas quod admiserant. eodem namque momento quo spiritum posuit et terrae motus magnus et deliquium solis fuit, ut in noctem dies uerteretur.