# Epitome Divinarum Institutionum 42.3-5

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, 42.3 to 42.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/42.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/42.3

profectus igitur in Galilaeam post resurrectionem discipulos suos rursus quos metus in fugam uerterat congregauit datisque mandatis quae obseruari uellet et ordinata euangelii praedicatione per totum orbem inspirauit in eos spiritum sanctum ac dedit eis potestatem mirabilia faciendi, ut in salutem hominum tam factis quam uerbis operarentur. ac tum demum quadragesimo die remeauit ad patrem sublatus in nube. hoc Daniel propheta iam pridem ostenderat dicens: uidebam in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad anticum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit et regnum eius non corrumpetur. item Dauid in psalmo CVIIII: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum.

---

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml.
