Latin
47.1 to 47.2
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 47.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Una igitur spes hominibus uitae est, unus portus salutis, unum refugium libertatis, si abiectis quibus tenebantur erroribus aperiant oculos mentis suae deumque cognoscant, in quo solo domicilium ueritatis est, terrena et de terra ficta contemnant, philosophiam, quae apud deum stultitia est, pro nihilo conputent, sed uera sapientia id est religione suscepta fiant inmortalitatis heredes. at enim repugnant non tam ueritati quam propriae saluti cumque haec audiunt, uelut aliis inexpiabile nefas detestantur.