# Epitome Divinarum Institutionum 47.4-5

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, 47.4 to 47.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/47.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/47.4

inaudita est crudelitas, cum innocentia nec uictorum hostium condicionem meretur. quae tanta huius furoris est causa? scilicet quia ratione congredi non queunt, uiolentia premunt, incognita causa tamquam nocentissimos damnant, quia constare de ipsa innocentia noluerunt. nec satis putant, si celeri ac simplici morte moriantur quos inrationabiliter oderunt, sed eos exquisitis cruciatibus lacerant, ut expleant odium, quod non peccatum aliquod, sed ueritas parit: quae idcirco male uiuentibus odiosa est, quia aegre ferunt esse aliquos quibus facta eorum placere non possunt. hos omni modo cupiunt extinguere, ut possint libere sine teste peccare.

---

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml.
