# Epitome Divinarum Institutionum 51.1-4

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, 51.1 to 51.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/51.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/51.1

Nam si iustitia est ueri dei cultus — quid enim tam iustum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem quam deum agnoscere ut parentem, uenerari ut dominum eiusque legi et praeceptis obtemperare? —, nescierunt ergo iustitiam philosophi, quia nec ipsum deum agnouerunt nec cultum eius legemque tenuerunt. et ideo refelli potuerunt a Carneade, cuius haec fuit disputatio, nullum esse ius naturale itaque omnes animantes ipsa ducente natura commoda sua defendere et ideo iustitiam, si alienis utilitatibus consulit, suas neglegit, stultitiam esse dicendam. quodsi omnes populi penes quos sit imperium ipsique Romani qui orbem totum possederint iustitiam sequi uelint ac suum cuique restituere quod ui et armis occupauerunt, ad casas et egestatem reuertentur. quod si fecerint, iustos quidem, sed tamen stultos iudicari necesse est, qui ut aliis prosint, sibi nocere contendant. deinde si reperiat aliquis hominem, qui aut aurum pro orichalco aut argentum pro plumbo uendat per errorem atque id emere necessitas cogat, utrum dissimulabit et emet paruo an potius indicabit? si indicabit, iustus utique dicetur, quia non fefellit, sed idem stultus, qui alteri fecerit lucrum, sibi damnum. sed facile de damno est. quid?

---

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml.
