# Epitome Divinarum Institutionum 54.1-3

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, 54.1 to 54.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/54.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/54.1

Duas esse humanae uitae uias nec philosophis ignotum fuit nec poetis, sed eas utrique diuerso modo induxerunt. philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse uoluerunt, sed hoc minus recte, quod eas ad sola uitae huius commoda rettulerunt. melius poetae, qui alteram iustorum, alteram impiorum esse dixerunt: sed in eo peccant, quod eas non in hac uita, sed aput inferos esse aiunt. nos utique rectius, qui alteram uitae, alteram mortis et hic tamen esse has uias dicimus. sed illa dexterior, qua iusti gradiuntur, non in Elysium fert, sed in caelum — immortales enim fiunt —, sinisterior ad Tartarum: aeternis enim cruciatibus addicuntur iniusti. tenenda est igitur nobis iustitiae uia, quae ducit ad uitam.

---

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml.
