Latin
55.4 to 55.5
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 55.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
haec si mente uoluamus, innocentiam tenebimus, in qua iustitia uelut primo gradu insistit. primum est enim non nocere, proximum prodesse. sed sicut in rudibus agris priusquam serere incipias, euulsis sentibus et omnibus stirpium radicibus amputatis arua purganda, sic de nostris animis prius uitia detrahenda sunt et tunc demum uirtutes inserendae, de quibus seminatae per uerbum dei fruges uirtutis oriantur.