Latin
56.5 to 56.7
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 56.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
cupiditas quoque ad desideranda et conquirenda uitae necessaria tributa est, sed qui nesciunt fines eius, insatiabiliter opes congerere nituntur: hinc uenena, hinc circumscriptiones, hinc falsa testamenta, hinc omnia fraudum genera eruperunt. libidinis autem adfectus ad procreandos liberos insitus et innatus est, sed qui limites eius in animo non tenent, utuntur eo ad solam uoluptatem: inde inliciti amores, inde adulteria et stupra, inde omnes corruptelae oriuntur. redigendi sunt ergo isti adfectus intra fines suos et in uiam rectam dirigendi, in qua etiamsi sint uehementes, culpam tamen habere non possunt.