# Epitome Divinarum Institutionum 57.7-8

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, 57.7 to 57.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/57.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/57.7

inde est quod scriptis caelestibus, quia uidentur incompta, non facile credunt qui aut ipsi sunt diserti aut diserta legere malunt: non quaerunt uera, set dulcia, immo illis haec uidentur esse uerissima quae auribus blandiuntur. ita respuunt ueritatem, dum sermonis suauitate capiuntur. uoluptas uero quae spectat ad uisum multiformis est. nam quae percipitur ex rerum pretiosarum pulcritudine, auaritiam concitat, quae aliena esse debet a sapiente atque iusto, quae autem capitur de specie mulierum, in alteram cadit uoluptatem, de qua iam superius locuti sumus.

---

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml.
