# Epitome Divinarum Institutionum 63.1-6

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, 63.1 to 63.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/63.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/63.1

Consideremus ergo quae ratio fuerit huius tanti tamque inmensi operis fabricandi. fecit deus mundum, sicut Plato existimauit, sed cur fecerit, non ostendit. quia bonus est inquit et inuidens nulli, fecit quae bona sunt. atquin uidemus in rerum natura et bona esse et mala. potest ergo existere peruersus aliquis, qualis fuit atheus ille Theodorus, et Platoni respondere: 'immo quia malus est, fecit quae mala sunt.' quomodo illum redarguet? si quae bona sunt deus fecit, unde igitur tanta mala eruperunt, quae plerumque etiam praeualent bonis? in materia inquit continebantur. si mala, ergo et bona, ut aut nihil fecerit deus aut si bona tantum fecit, aeterniora sint mala, quae facta non sunt, quam bona, quae habuerunt exordium. finem igitur habebunt quae aliquando coeperunt et permanebunt quae semper fuerunt. mala ergo potiora sunt. si autem potiora esse non possunt, ne aeterniora quidem possunt. ergo aut utraque semper fuerunt et deus otiosus aut utraque ex uno fonte fluxerunt. est enim conuenientius ut deus omnia fecerit potius quam nihil. ergo secundum sententiam Platonis idem deus et bonus est, quia bona fecit, et malus, quia mala. quod si fieri non potest, apparet non ideo factum esse a deo mundum, quia bonus est [mundus]: omnia enim conplexus est et bona et mala. nec fiet propter se quidquam, sed propter aliut. domus aedificatur non ad hoc solum, ut sit domus, sed ut suscipiat et tueatur habitantem. item nauis fabricatur non ut nauis tantum uideatur, sed ut in ea possint homines nauigare. uasa item fiunt non ut uasa sint solum, sed ut capiant ea quae sunt usui necessaria.

---

Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml.
