Latin
Chapter 65
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 65.3
Unproofread scanNot analysed yet
uirtus enim pro fide, pro iustitia nec egestatem timet nec exilium metuit nec carcerem perhorrescit nec dolorem reformidat nec mortem recusat: quae quia naturae contraria sunt, aut stultitia est uirtus, si et commoda impedit et uitae nocet, aut si stultitia non est, ergo anima inmortalis est et ideo praesentia bona contemnit, quia sunt alia potiora quae post dissolutionem corporis sui adsequatur.