Latin
66.5 to 66.6
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 66.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
his malis accedent etiam prodigia de caelo, ne quid desit hominibus ad timorem. cometae crebro apparebunt, sol perpetuo pallore fuscabitur, luna sanguine inficietur nec amissae lucis damna reparabit, stellae omnes decident nec temporibus sua ratio constabit, hieme atque aestate confusis; tunc et annus et mensis et dies breuiabitur: et hanc esse mundi senectutem ac defectionem Trismegistus elocutus est. quae cum euenerint, adesse tempus sciendum est quo deus ad commutandum saeculum reuertatur.