Latin
66.8 to 66.10
Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 66.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
tunc et impius iustos homines ac dicatos deo duobus et quadraginta mensibus persequetur et se coli iubebit ut deum: se enim dicet esse Christum, cuius erit aduersarius. ut credi ei possit, accipiet potestatem mirabilia faciendi, ut ignis descendat a caelo, ut sol resistat a cursu suo, ut imago quam posuerit loquatur. quibus prodigiis inliciet multos, ut adorent eum signumque eius in manu aut fronte suscipiant. et qui non adorauerit signumque susceperit, exquisitis cruciatibus morietur. ita fere duas partes exterminabit, tertia in desertas solitudines fugiet. sed ille uecors ira inplacabili furens adducet exercitum et obsidebit montem quo iusti confugerint. qui cum se uiderint circumsessos, implorabunt auxilium dei uoce magna et exaudiet eos et mittet illis liberatorem.