Latin
Book 1
Lactantius, Fragmenta 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Rufinus, Comment. in metra Terent. ,GL. VI 564, 7-565, 2 K.: Firmianus ad Probum de metris comoediarum sic dicit: nam quod de metris comoediarum requisisti, et ego scio plurimos existimare Terentianas uel maxime fabulas metrum non habere comoediae Graecae, id est Menandri Philemonos Diphili et ceterorum, quae trimetris uersibus constat. nostri enim ueteris comoediae scriptores in modulandis fabulis sequi maluerunt, Eupolin Cratinum Aristophanem. prologos igitur et primarum scaenarum actiones trimetris conprehenderunt, deinde longissimos id est tetrametros subdiderunt, qui appellantur quadrati. in consequentibus deinceps uariauerunt: modo enim trimetros, modo addito quadrante uel semisse posuerunt, id est uel semipede adiecto uel integro pede iambo uel sesquipede. haec per medios actus uarie, rursus in exitu fabularum quadratos, quales diximus in secunda scaena. sed idem quadrati cum sedecim syllabis constare debeant, tamen plerumque fiunt uiginti aut amplius syllabarum. hinc putantur metro carere nec lege ulla contineri. —Mensuram esse in fabulis Terentii et Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt Cicero Scaurus Firmianus eqs.