# App. Lamp. 2

Lampert of Hersfeld, App. Lamp., II. Notitia de Decimis in Thuringia.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/app-lamp/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/app-lamp/2

De decimis in Thuringia. Omnibus fidelibus Christi notum cupimus fore, qualiter Karolus Magnus imperator anno DCC°LXXX°I° pergens ad Italiam ob remedium animae suae prosperitatemque itineris omnem decimationem in Thuringia tradidit ad reliquias sanctorum apostolorum Symonis et Tathei et ad corpus sancti Wigberhti confessoris Christi. Transacto itaque aliquanto tempore magna inter Oggarium Mogontiacensem archiepiscopum et Bunonem abbatem crevit disceptatio circa episcopalem servitutem .......... aut eius missi; factaque est contentio magna cum his qui natu maiores illius terrae fuere, qui hoc protestati sunt, sicut prius iuraverunt, quod steuram et decimam porcorum semper vidissent ad illud praefatum monasterium quod Herolvesfelt dicitur dare; et in hoc pacificati sunt anno DCCC°XLV°, quod quarta pars de decimis frugum canonicę in opus daretur episcopi; et nulla post haec contentio foret inter successores episcopi et abbatis in evum, quin stabilis perduraret, nullumque ius haberet servitii inquirendi neque episcopus neque nuntii eius.

---

Lampert of Hersfeld, App. Lamp.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
