Latin
1
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 1
Not analysed yet
Lullus aput Anglos Saxones haut obscuro, ut fertur, loco editus est, genere nobilis, fide tamen longe futurus nobilior. Operante siquidem in eo spiritus sancti gratia, cum lacte carnis lac sugebat divinê caritatis iamque in tenero lactentis infantiae trunco pulcherrimos quosdam bonae indolis flores preferebat. Nequaquam enim pro consuetudine huius aetatis nugis ac lasciviae animum induxit, sed statim. ab tenero, ut aiunt, ungue totum se festivae spei tyro miliciae Christi devovit . Denique cum septimum aetatis annum attigisset, in monasterium se contulit ibique multos annos cunctis ornatus virtutibus exegit. Erat ei affluens sanctarum scripturarum scientia, qua nequaquam abutebatur in superbiam, sed verba vertens in opera, scientiam quae inflat caritate quae aedificat temperabat, et quo litteris instructior, eô in bonis operibus erat frequentior. Corpus suum quottidianis pene ieiuniis in servitutem redigebat atque, ut naturalem carnis fervorem restringeret, nihil pensi habebat, quibus erumnis exteriorem hominem afficeret . Sermo eius sapientiae sale conditus erat, semperque in dicendo miram mansuetudinem atque humilitatem redolebat. Loquens enim ex abundantia cordis sui vas Spiritus sancti aliud non poterat eructare quam quo plenum erat mel caritatis et oleum laeticiae spiritualis . Sola haec ei esse solebat inter fratres sermonis materia, quam incerta et brevis aevi sit vita mortalium, quam cito emarcescant flores secularis gloriae ; felicem fore et omni laude predicandam antiquorum patrum memoriam, qui vitae carnalis spurcicias immaculato calle transissent, qui, triumphato hoste antiquo ,tranquilla iam pace et Dei fruerentur contubernio; hos imitandos fore, ad horum consortia animo suspirandum ,conversatione currendum, summis viribus enitendum esse. Huiusmodi verbis quottidie et se, ne circa propositum languesceret, incitabat et fratribus suis non modicum divini amoris fomitem ministrabat.