# Lamp. Hersf. Ann. 1069.15-24

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann., 1069.15 to 1069.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/1069.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/1069.15

Promptum hoc fore sperabat, eo quod rex archiepiscopum adiuvando in exigendis decimationibus multum a se avertisset animos eorum. Incitamentum tamen illi furoris vel maximum erat uxor saevissima. Haec placido hominis ingenio et per aetatem iam mansuefacto iuveniles animos inspirabat, sepius obtundens, quia, si vir esset, non inultus iniurias acciperet nec priori marito eius audacia se imparem gereret, quo et virtute et opulentia superior esset. Rex accepto nuncio graviter permotus ingentes copias, et quae pluribus etiam bellis satis essent, celerrime contraxit. Tum vero episcopus Mogontinus tempus se accepisse ratus, quo per occasionem publici belli privatum in Thuringos odium vindicaret, infestissimus aderat, regem quam atrocissime rem agere instigabat; ipse quoque totis amicorum , totis Mogontini episcopatus opibus cepto annitebatur . Non fefellit Thuringos efferatus in se animus episcopi, nec ipsi in eum mitiores spiritus gerentes, legatos ad regem miserunt, se nihil iniquum, nihil quod secus sit moliri ad versus eum, nec arma contra rem publicam suo consilio aut favore sumpta esse; paratos se pocius hostem publicum capitis quoque sui periculo expugnare; promptius autem ac devotius id facturos esse, si decimationum leges, priorum regum et episcoporum indulgentia sibi statutas, ratas inviolatasque fore pateretur. Quodsi episcopus ad eos rem divinam non divinis, sed humanis armis expugnatum veniret et decimas iure belli sibi extorquere vellet, quas nec iure ecclesiastico nec lege forensi potuisset, iam pridem se sacramento obstrictos obligatosque fuisse, ut raptores et predatores inultos non sinerent; sacius sibi esse mori in bello quam amissis patrum legittimis periuros vivere. Rex ad haec benigne respondit auxiliumque suum, si in fide permanerent, certissimos sperare iussit. Dehinc, ubi res matura visa est, infesto agmine Thuringiam intravit . Duo ibi castella, quibus marchio presidium imposuerat , Bichelingun et Scidingen, alterum per deditionem , alterum manu expugnatum recepit.

---

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
