Latin
1069.25 to 1069.36
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 1069.25-36
Not analysed yet
Caeteris ilico admovendus erat exercitus. Sed marchio advertens nullo loco vel munitione sustineri posse impetum regis, incisa spe resistendi, se suaque omnia dedidit. Thuringi, etsi, ut promiserant, erga regem et causam publicam devoti fidelesque essent, in episcopum tamen Mogontinum hostilia pleraque fecere, probris et conviciis in faciem lacessere, milites eius, dum predas agerent ,facto grege sepius incursare, rapinam excutere, fundere, fugare, nonnullos denique ministros eius, nec hos mediocri fortuna vel humili loco natos, dum ab exercitu regis paulo longius predatum abissent, comprehensos suspenderunt. Iussum tamen eis est ab rege facile et contemptim, ut decimas darent, non quo recusantibus vim ferre in animo esset, sed ne non reddito promisso archiepiscopum offenderet. Dedi marchio aliquamdiu habitus in custodia, tandem, adempta possessionum et redituum non modica parte, dimissus est. Filius eius Dedi iunior patrem ea tempestate infestius acerbiusque quam alius quisquam insectatus est. Ob eam rem exacto bello ingenti gloria esse cępit apud regem, egregiae indolis adolescens, nisi ambitionis spiritu et prepropera dominandi cupidine preceps raperetur. Is non multo post, cum nocte quadam ad necessitatem naturae secessisset, apposito extrinsecus insidiatore confossus in inguine et occisus est. Quis necis eius auctor fuerit, non satis constat, quamquam dolo novercae interfectum vulgi sermonibus passim iactaretur. Illud haut dubie liquet, monasteria et aecclesias moriente eo magna formidine exoneratas esse, cum mentibus omnium certissima opinio insedisset eum augendarum opum studio non Deo, non homini parciturum, qui patri proprio non pepercisset. Imminente iam die, qui scindendo regis coniugio dictus fuerat, rex Mogontiam concitus properabat. Et ecce inter eundum comperit legatum sedis apostolicae suum Mogontiae adventum prestolari, qui discidium fieri prohibeat et episcopo Mogontino apostolicae animadversionis sententiam minitetur, quod tam nefariae separationis se auctorem promiserit.