# Lamp. Hersf. Ann. 1069.37-45

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann., 1069.37 to 1069.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/1069.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/1069.37

Consternatus ilico, quod rem diu exoptatam perdidisset e manibus, per iter quo venerat in Saxoniam redire volebat. Vix et aegre tamen amicorum consiliis superatus, ne principes regni frustraretur, quos summa frequentia sibi Mogontiae occurrere iussisset, Frankonofurt abiit, ibique eos qui Mogontiae convenerant statuto die adesse iussit. Quo dum frequentes venissent, Petrus Damianus – is legatus erat sedis apostolicae, vir aetate et vitae innocentia admodum reverendus – mandata exposuit Romani pontificis: Pessimam rem et ab nomine christiano, nedum ab regio multum abhorrentem esse, quam moliatur . Si minus humanis legibus vel canonum sanctionibus terreretur, parceret saltem famae et existimationi propriae, ne scilicet tam fedi exempli venenum ab rege sumpto inicio totum commacularet populum christianum, et qui ultor esse debuisset criminum, ipse auctor et signifer fieret ad flagicium. Postremo, si non flecteretur consiliis, se necessario vim ecclesiasticam adhibiturum et canonum lege scelus prohibiturum. Ad haec suis manibus nunquam imperatorem consecrandum fore, qui tam pestilenti exemplo, quantum in se esset, fidem christianam prodidisset. Tum vero in eum coorti omnes, qui aderant, principes aiebant equa censere Romanum pontificem, et per Deum rogabant, ne crimen inferret gloriae suae et regii nominis maiestatem tam turpis facti colluvione macularet; preterea ne parentibus reginae causam defectionis et iustam turbandae rei publicae occasionem daret, qui si viri essent, cum armis et opibus plurimum possent, tantam filiae suae contumeliam proculdubio insigni aliquo facinore expiaturi essent. Hac oratione fractus magis quam inflexus: 'Si id', inquit , 'fixum obstinatumque est vobis, imperabo egomet mihi feramque, ut potero, onus, quod deponere non valeo'. Ita efferato magis per studium concordiae odio, annuit quidem, ut in regni consortium regina revocaretur ; ipse tamen, ut congressum eius conspectumque vitaret, adhibitis sibi vix XL militibus in Saxoniam concitus rediit.

---

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
