Latin
1069.46 to 1069.54
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 1069.46-54
Not analysed yet
Regina cum caetera multitudine et regni insignibus paulatim subsecuta est. Cumque ad eum Goslariam venisset, vix compulsus ille a familiaribus suis, ut ei obviam procederet, satis superque pro consuetudine eam benigne suscepit. Sed protinus refrigescente amore, ad ingenium suum atque ad pristinum rigorem animi rediit; et quia consilia scindendi coniugii sepe iam temptata non processerant, statuit deinceps, communicato cum ea solum regni nomine, sic eam habere, quasi non haberet. Maxima eo anno vinearum omniumque silvestrium arborum sterilitas fuit. Meginwardus abbas Hildenesheimensis abbatiam suscepit Augiensem, patefacto in eam sibi per multam largicionem aditu. Rumoldus Constantiensis episcopus, maturae admodum gravitatis vir, obiit; cui Carolus successit, Magadaburgensis canonicus. Is a clericis Constantiensibus primo benigne susceptus est; sed processu temporis ,dum pro libito suo magis quam ex ratione rem gereret, indignantes clerici a communione eius se abstinere ceperunt propter simoniacam heresim, per quam episcopatum usurpasse dicebatur; id quoque ei crimini dantes, quod plerosque aecclesiae thesauros furtive abstulisset . Qua accusatione Romam perlata, Romanus pontifex mandata direxit Mogontino archiepiscopo, ne ullo modo ab eo consecraretur, donec in sui presentia causa diligentius ventilaretur. Tolose episcopus obiit; cui Bibo cancellarius successit ; pro quo Adalbero canonicus Mettensis cancellarius est substitutus.