# Lamp. Hersf. Ann. 12

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann., 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/12

Denique postero die cum episcopus ad puplicum processurus foret, mollibus iterum verbis efferos populi animos attemptare volens, quidam êx ordine clericorum Otpraht nomine, diaconus officio, ei se obvium tulit, atque impetrata secrecius dicendi copia: 'Nocte', inquit, 'hac ipsa divino oraculo admonitus sum per soporem, ut tibi, o pontifex, haec in mandatis deferrem a sancto Bonifacio, ut constanter agas nec sediciosae plebis simultatibus inflectaris a proposito, populo quoque testificarer non impune laturos esse, quod contra dispositionem Dei obstinato animo venire temptaverint , nisi maturius a pertinacia conquieverint'. Episcopus , ut in tanta rerum angustia et consiliorum inopia necesse fuit, gratissime hoc accipit, hominem iniecta manu in medium protrahit, capto ediciori loco, caeleste oraculum in auribus populi recitari iubet. Verum propter immoderatum retinendi sacri corporis desiderium verbis eius non satis fidei erat apud multitudinem . Animos etiam quorundam suspicio tangebat, ne forte consilio episcopi sibi dolus necteretur. Tum episcopus, ut verbis fidem conciliaret, circumstantium magis quam suae consulens credulitati, ad comprobandam rei veritatem iusiurandum exegit ab homine. Ille nihil cunctatus dedit. Res credita est. Atque ita deinceps relegato omni difficultatis scrupulo, corpus ablatum , et Rheni amne traiecto, in monasterium Fuldense delatum atque, quod satis esset flagrantissimis in eum monachorum ibi commorantium studiis, solemni ac magnifico ritu traditum est sepulturae.

---

Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip.
