Latin
13
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 13
Not analysed yet
His rebus bene et ex sententia gestis, archiepiscopus omnem operam suam in locum ipsum intendit. Egregiam scilicet estimabat sibi hanc fore materiam, in quam debitum beato Bonifacio amorem totum transfunderet et amantissimi patris desiderium tanti pignoris hereditaria possessione solaretur. Itaque locum ipsum frequentius invisere, fratres super decessu beati Bonifacii anxios verbis ad consolandum exquisitissimis refovere ,ubicumque res posceret presto adesse, inopiae familiarius supplementum affatim prebere, periculum, si quod forte immineret, propulsare, omnia postremo liberalis atque indulgentissimi patris officia impensius administrare. Verum ea longe aliter quam ipse spe concepisset cessere. Non solum enim his rebus nullum favorem ,nullam eorum benivolentiam sibi conciliabat, verum etiam cunctorum ibi degentium gravissima in se odia suscitavit. Nam Sturmio quidam nomine tum preerat monasterio, vir excellentis ingenii et predicandae sanctitatis, sed vehementis nimium et ferocis naturae, unus scilicet ex illo clarissimo grege discipulorum beati Wigberti, qui in Fritislarensi monasterio ad exemplum eius instituebantur. Is privatim et publice animos fratrum sollicitabat, commonens hanc pontificis circa se indulgentiam aliorsum spectare, quam ipsi opinarentur ; aliud eum vultu pretendere, aliud animo machinari et magnae cuiusdam iniuriae consilium palliare titulo pietatis, qui scilicet ad hoc quibusdam verborum lenociniis homines inescaret, ut eis fraudulenter suae dominationis frena iniceret et libertatis bonum eriperet ,quo vitae humanae nihil sit iocundius, nomini Christiane nihil decentius, professioni monachorum nihil commodius. Proinde ipsos non bene rebus suis prospicere ,si immemores nobilissimae conversationis, qua fuerant a beato Bonifacio liberaliter educati, ultro in servitutem concederent. His atque huiusmodi sermonibus a beato Lullo cunctorum fratrum animos quam maxime alienavit et nihil tale suspicanti non mediocrem invidiam brevi conflaverat. Ex hoc omnes eum infestis mentibus, adversis obtutibus respicere, familiaritatem abnuere, verborum blandicias velud instructas ad perniciem suam decipulas refugere, omnem eius congressum et colloquium suspectum habere, denique cum dilectione ,cum beneficiis, cum munificentia odio, detractione et conviciis decertare.