Latin
16
Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 16
Not analysed yet
Igitur, postquam modo quem dixi a Fuldensibus defecerat, in hunc locum omnes copias suas dedita opera coegit. Succisis profusius arbustis, amplioris numeri fratribus spacium laxavit et ipsum cultioribus aedificiis extruere aggressus est, atque ob id acriore vi ceptis incubuit, ut fractum priori adversitate animum sequenti rerum successu restitueret. Nec spem fefellit eventus. Nam brevi temporis processu Herveldense nomen in inmensum gloriae et magnitudinis culmen evaserat . Iam denique satis darum satisque pollens cum frequentia tum eximia conversatione servorum Dei habebatur . Opibus etiam, agris ac familiis magis magisque in dies augebatur, partim studio beate Lulli, sapientis admodum viri, partim liberalitate principum tocius regni, qui pio eius desiderio summa ope omnes annitebantur. Preterea frequentes eo confluebant homines celebris in seculo et famae et familiae, qui, vênditis rebus familiaribus ,precia earum afferebant et secundum instituta primitivae aecclesiae simulacra gentium, argentum et aurum, substernebant pedibus apostolorum Simonis et Thathei. His enim aecclesia loci attitulata erat. Ea causa opes monasterii non minimum auxerat. Unde gloria loci eius eo brevi adoleverat, ut, quae ante aliquot annos arbustis consita feris agrestibus gratum prebere latibulum conspiciebantur, nunc cultoribus frequentata atque augustissimis edificiis nobilitata cerneres, comprobato etiam ad litterae superficiem vaticinio Ęsaiae promittentis, quod deserta in ubertatem versa advenae comedent. Ad hanc loci claritatem humana virtute partam accessit etiam pietas Domini, et pro magnitudine sua dignis eum muneribus honestavit, insigne dans documentum spectantis eô animi et benivolentiae suae.